PARAPHONISTAE

PARAPHONISTAE
PARAPHONISTAE
et Graeco Παραφωνηςταὶ, cantores, qui sunt ex Schola Cantorum, memorantur in Ordine Romano ubi de Schola Cantorum: Et statuuntur per ordinem acies duae; Paraphonistae quidem hinc inde aforis, infantes ab utroque latere intra, per ordinem. Aliô locô, Tunc ascendentes duo ex Paraphonistis imponant Antiphonam. Ubi qui infantes dicuntur, ibidem bis appellantur Infantes Paraphonistae, Gallis Enfans de Choeur. Vide quoque Monachum Sangall. de Carolo. M. l. 1. Eorum princeps Archiparaphonista dictus est, in Ordine eodem, Descendit Archidiaconus sequens in Scholam, et accipit Fontem de manu Archiparaphonistae, ubi et Quartum Scholae alibi appellari consuevisse legitur. Vide Car du Fresne Glossar. et Dominic. Macrum Hierolexico.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • CANTOR — I. CANTOR Graece Α᾿ιδὸς apud Homer. Od. γ. v. 265. Η῞δ᾿ ἤτοι το πρὶν μὲν ἀναίνετο ἔργον ἀεικὲς Δῖα Κλυταιμνήςτρη, φρεσὶ γὰρ κέχρητ᾿ ἀγαθῇτι, Παῤ γὰρ ἔην καὶ Αὀιδὸς ἀνὴρ, ᾧ πόλλ῾ ἐπέτελλεν Α᾿τρείδης, Τροὶηνδε κιὼν; εἴρυςθαι ἄκοιτιν, Α᾿λλ᾿ ὅτε δή… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”